Potagium minutum

Gulai babat in Indonesia parata

Potagium minutum[1] seu minus[2] est iuscellum vel potagium de omasis (interdum una cum pedibus animalium decoctum). Tale ferculum ad horam ientaculi sicut cibus nutritivus consumitur ab illis qui totam noctem vigilaverant aut mane laborare inceperant. Huius generis sunt patsas Graecorum, omasa modo Cadomensi (tripes à la mode de Caen) Normannorum, menudo Mexicanorum.

Auctor recensionis Vaticanae Viandier "de aliis potagiis minoribus" ait "mulieres sunt magistrae, at omnes quomodo facere sciunt; etiam de omasis, quae in coquinarium meum non immisi, bene scitur quomodo comedi debent" (D'autres menuz potaiges ... femmes en sont maistresses et chascun le sçait fere: et des trippes, que je n'ay pas mises en mon viandier, sçait on bien comment elles se doibvent mengier).[3]

  1. Sic nobis vertere licet, cf. menudo Mexicanorum (vide infra) et menuz potaiges Francogallorum (Viandier)
  2. "Potagiis minoribus": sic Liber de coquina
  3. Viandier

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search